TELINUM

TELINUM
TELINUM
apud Tertullian. de Pallio, c. 4. ubi de Hercule apud Omphalem deside, Ne sobriae mulieris quidem aut virginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas, quod apud Omphalem balsamô, aut telinô spero factum: Graece τήλινον, unguentum est, Menandri Comici Poetae tempore celeberrimum, in cuius compositione τῆλις, i. e. foenum Graecum, praecipua res erat, unde ei et nomen. Quinque enim libras foeni Graeci, olei libras novem calami odorati libram unam, cyperiduas, sumi ait Dioscorides, quae omnia, addit, ἀπίβρεχε τῶ ἐλαίῳ ἐπὶ ἡμέρας ξ. κινῶν ἑκάςης ἡμέρας τρίς εἶτα ἐξίπου καὶ ἀπιτίθεσο. Vide quoque Plin. l. 13. c. 1. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 466.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Talinum — tenuissimum Systematik Klasse: Bedecktsamer (Magnoliopsida) Eudikotyledonen …   Deutsch Wikipedia

  • UNCTUARIUM — Caecilio Plinio, l. 2. Ep. 17. quod Iulio Polluci Α᾿λειπτήριον, aliis Elaeothesium, quarta fuit apud Veteres Gymnasii pars, in quo luctaturi vel alias exercitationes aut etiam balneas adituri, qui in Coryceo seu Apodyterio, parte tertia, vestes… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”